DE ANTIOCHIA.
Seleucobellis, urbs Syriae finitima. Civis Seleucobelites et Seleucobclaeus Dicitur etiam Seleucensis ad Belum: sic enim Pausanias habet in libro De Antiochia.
3.
Perseus quum per multos annos imperium Persidis tenuisset, certior factus lonitas, ex Argivis oriundos, in Syria sedes suas posuisse, eo concedit ad Silpium montem, eos tanquam sanguine sibi conjunctos visitaturus. Ab his autem honorifice exceptus est, ut qui scirent cum genus suum ab Argivis lopolitis duxisse: summa ¡taque laetitia affecti Perseum suum in celebrabant. Tempestate vero ingruente, quum Draco fluvius, qui nunc est Orontes, lopolim ргаetегfluens, supra motum imbribus auctus esset, Perseus lonitas, ut preces funderent, bortatus est. Quibus precantibus sacraque peragentibus, globus ignis fulminalis e coelo delapsus tempestatem sedavit, fluminisque impetum coercuit. Mirabundus ad boc Perseus stetit, et ex igne illo statim ignem accendens, apud se religiose asservavit : quem in Persidem, regnum suum, secum tulit. Persas autem edocuit divinos honores eidem exhibere, utpote quem de cœlo delapsum se vidisse asserebat. Persae itaque ignem etiamnunc colunt, pro numine habentes. Ipse autem Perseus lonitis fanum condidit igni aeterno sacrum. Aliud etiam templum in Perside igni exstruxit, ubi illius ministres posuit sánctos quosdam vires, quos magos nominavit. Haec Pausanias sapientissimus chronographus conscripsit.
4.
Seleucus Nicator statim post victum Antigonum Poliorceten urbes nonnullas condere in animo habens , initium condendi suinpsit ab Syria: oris maritimis. Itaque ad mаге descendens urbem conspexit exiguam, in monte sitam, a Syro Agenoris filio olim conditam. Xanthi ¡taque vicésima tertia die Cäsium montem conscendit, Jovi Casio sacra facturus. Quibus rite peractis et carnibus in frustula concisis, precibus rogavit, ubinam loci condenda esset urbs. Derepente vero aquila ex sacrificio carnis offulam surripiens detulit eam Palaeopolim: quam insecuti Seleucus quique cum eo erant auspices projectam invenerunt offulam ad emporium Pieriam, quam vocant, prope mare, infra Palaeopolim. Designate ¡taque muro, urbis statim jecit fundamenta; quam e nomine suo Seleuciam vocavit. Inde deo gratiis actis, lopolim contendit, urbem in monte Silpio sitam , ubi fanum erat a Perseo Pici ex Danae filio exstructum. Hîc post tres dies festum Jovi Ceraunio celebravit, sacrificium faciens Artemisii mensis die primo. Antigoniam deinde profectus, urbem ab Antigono Poliorcète conditam (quae inter paludem Arceuthamque fluvium, qui et Japtha dictus, ex ea emanantem media interjacens situ gaudebat tutissimo), sacra illic Jovi fecit super altaribus, quae erexerat ibi Antigonus: et excisis offulis, una cum sacerdote Amphione numen exoravit, ut signo aliquo edisceret, utrum ibi in Antigonia, mutato loci nomine, sedem poneret, an potius alio in loco novae urbis fundamenta jaceret. Repente igitur ex aère descendens aquila ingens, arreptis ex ara ignescentibus victimae carnibus, per aerem fertur in montem Silpium. Hanc ¡taque Seleucus et qui cum illo erant, insecuti, sacratam offulam in monte invenerunt, aquilamque ei incubantem. Sacerdos autem et auspices et ipse Seleucus, portentum hoc videntés, dixerunt omnes: « Hic sedes nobis ponendae sunt; Antigoniam vero пес incoli ñeque urbem fieri fas est; quippe sic numini visum.» Consilium itaque cum iis inibat Seleucus, quo tandem in loco urbis fundamenta tuto ponerentur. Cavens autem sibi ab effluviis montis Silpii et ab aquis hiberno tempore inde exundantibus, fundamenta urbis molitur in planitie convallis, ex opposito montis, juxta Draconem fluvium magnum, qui postea Orontes vocatus est; ubi et vicus fuit, nomine Bottia, e regione lopoleos. Rem vero divinam fecit immolante Amphione, sacerdote et mysta, virginem, Aemathen nomine, die vicésimo secundo Artemisii sive Maji mensis, hora diei prima, sub ortum solis. Urbem vero ab Antiochio Sotere filio suo Antiochiam vocavit. Fanum deinde exstruxit Jovi Bottio sacrum; moeniaque urbis excitavit summo studio stupenda, Xenaeo usus architecto. Statuam praeterea aeneam, urbis Fortunam, erexit; cui juxta fluvium collocatae sacra statim peregit. Antigoniam deinde repetens, eam funditus evertit, utilemque ruinarum materiam flumine inde deportavit. Antigoniae autem urbis Fortunae statuam aeream erexit, Amaltheae cornu manu tenentem; eamque in sublimi collocavit in sacello quattuor columnarum, aramque excelsam ante illud exstruxit. Hanc Fortunae urbis statuam post Seleuci mortem Demetrius, Antigoni Poliorcetis filius, devexit in Rhosum, Ciliciae urbem, a Cilice, Agenioria filio, conditam. Seleucus vero post Antigoniam eversam Athenienses, qui eam incoluerunt, relictos ibi ab Antigono cum Demetrio filio, praeterea etiam Macedones (quorum omnium numerus fuit virorum quinqué millium et trecentorum) in Antiochiam magnam a se conditam transtulit. Ubi staluam etiam aerecam plane stupendam Minervae posuit, propter Athenienses qui eam colunt. Cretenses etiam deduxit Seleucus, quos arcam summasque urbis partes habitare fecit olim Casus Inachi filius. Et cum his Cyprios etiam in eandem Antiochiam traduxit. Casus enim rex uxorem habuit Amycen, quae et Cittia vocata est, Salaminis, Cvpriorum régis, filiam: cum hac Cyprii venientes summitates urbis incoluerunt. Amyce deinde mortua, centum ab urbe stadiis sepulta est; a qua regio illa Amyce dicta est. Argivos etiam lonitas hiortatus est, ut lopoli relicta in Antiochiam migrarent ; quos tanquam sacerdotales et optimates urbem administrare jussit. Idem Seleucus lapideiim simulacrum aquilae ante urbem posuit. Menses item Syrorum Macedonum mensium nominibus vocari jussit, quod invenit in hac etiam regione olim gigantes habitasse. Nam duobus ab Antiochia millibus passuum locus est ubi humana corpora reperiuntur, ira del in lapides conversa, quos in hunc usque diem Gigantes vocant. Porro Pagram quendam gigantem, illius loci incolam, igné coelesti consumptum ib¡ periise ferunt. Ante urbem vero ad ripam fluminis ulteriorem Seleucus alíud etiam posuit simulacrum, capitis scilicet equini, juxtaque cassidem deauratam, qiiibus haec inscripta sunt : Huic insidens Seleucus Antigonum fugiens evasit : et deinde reversus eum occidit. Amphioni etiam sacerdoti, qui cum ipso auspicia captaverat, Seleucus columnam posuít marmoream, intra portam quam vocant Romanesiam. Porro Seleucus Nicator urbem concedit etiam in Syria marítima, quam a filia sua Laodiceam nominavit. Antes ibi fuerat vicus, cui nomen Mazabda. Sacris autem Jovi pro more peractis, numinque rogato ubinam urbs condenda esset, advolans aquila, ut antea, offuílam ex ara surripit: quam dum rex insequitiir, occurrit ei арer ingens ex arundineto: hunc Seleucus hasta quam ferebat interfecit; et occisi apri circumtrahens cadaver, missa aquila, sanguine ejus designatis moenibus fundamenta urbis in illo posuit: parata in victimam virgine intacta, nomine Agave ; cui etiam statuam aeream erexit in Fortunam urbis. ídem Seleucus Nicator incidens in vicum quendam Syriae, cui Pharnace nomen, mœnibus eum cinxit, urbemque fecit magnam, a filiiae suae nomine Apameam vocans. Quam deinde Seleucus, mulato nomine, Pellam ab urbis Fortuna; nomine (sic dictae, quod a Pella Macedoniae urbe ipse oriuindus erat) appellavit. In sacrificium habuit taurum et hircum. Et aquila tum rursus advolans tauri hircique capita abripuit. Quorum ex sanguine moenia urbis designavit. Praeterea alias urbes quam plurimas Seleucus condidit in aliis regionibus et in Perside etiam, numero septuaginta quinqué, uti sapiens Pausanias chronographus memoriae prodidit: quas omnes vel nomine suo vel liberorum suorum pro lubitu Seleucus insignivit. Sapiens autem Pausanias tradidit Seleucum Anliochia; magnae nomen dédisse a patre suo Antiocho. Verum nemo urbis conditor eam in demortui nomen vocare solet: absurdum enim est; sed viventis alicujus et superstitis nomen ei indit. Itaque et hanc urbem Seleucus Antiochi filii sui nomine Antiochiam vocavit, uti in prioribus dictum. Ceterum et alia multa sapientissimus ille Pausanias poetarum more ficta tradidit.
5.
Eodem imperante Claudio primores et populus Anliochienus ad imperatorem referebant, ab eo pétentes, ut divino ejus edicto facultatem sibi haberont Olympia a Pisaeis redimendi ex annuis illis reditibus urbis suae a Sosibio quodam cive et senatore Antiochieno olim legatis. Facultatem ¡taque Olympia redimendi concessit eis Claudius imperator, anno aeгаe Antiochenae XCII. Factum nempe hoc ab Antiochenis, aegre ferrent in magistrabus suis ea quae de supra dictis Sosibii reditibus factitata essent. Sosibius enim, uti scriptum reliquit Pausanias sapiens chronographus, Antiochiae magnae Iegavit moriens quindecim auri talenta annuatim urbi solvenda, sicuti superius in Augusti Octaviani temporibus memoratum est. Reditum vero hunc annuum Sosibius Antiochenis Iegaverat, ut haberent unde sumptus facerent in varium spectaculum scenicorum, thymelicorum, tragicorum, athleticorum ludorum, gladiatorum quoque et certaminum equestrium, quod quinto quoque anno, Hyperberetaeo sive Octobri mense, per triginta dies celebrandum esset. Et initio quidem ludos hosce gymnasiarchae rite celebrabant; deinceps vero Iucellum captantes, celebrationem hanc penitus omittebant, donec divino imperatoris edicto primores urbis Olympia a Pisaeis redimerent.
No comments:
Post a Comment