Tuesday, June 3, 2008

Müller on the Museum and the Forum of "Valens"

Here we quote from Carl Otfried Müller:

"Nec tamen inter has novorum sacrorum molitiones et fabricas publicis privatisque Antiochenae plebis commodis minus providebatur. Constantini praecipua opera haec erant: basilica quae Rufini dicebatur, quod post Augusti discessum a Rufino Praefecto praetorio absoluta est, qua Mercurii aedis, quae eodem loco fuerat, area occupabatur praetorium in eadem Urbis parte extructum, ut comitis Orientis sedes esset, qui nunc Antiochiae continuo degere iussus est, cui aedificio Musarum templum, quod ad forum fuisse supra ostendimus , insumptum est: denique Xenon sive hospitium, quod aedificium ad excipiendos peregre venientes institutum prope magnam Christianorum aedem extructum est. Cum Plutarchus, Christianus homo, Antiochenorum archon, instruendo hoc Xenone occupatus esset, invenisse traditur statuam Neptuni, et Asphalii quidem, nam ad terrae motus arcendos erecta esse dicitur; ex qua refusa statuam fecit Principis, quae titulo inscripto BONO CONSTANTINO extra Praetorium posita est. Posuit Constantinus etiam matri suae Helenae statuam in Daphnaeo loco, propter quam locus Augustaeum dictus est .

Quod diximus, Musarum templum tum Comitis Orientis praetorii cessisse, non prohibet, quominus etiam post Constantinum Musei apud Antiochenos mentio fiat. Eudocia Augusta, Theodosii minoris uxor, cum Antiochiam coram Antiochenis splendida oratione laudasset, statua ei posita est in Museo. Publicam scholam Libanius commemorat ad Museum prope Calliopen. Hinc intelligitur, hoc quod tum supererat Museum diversum fuisse ab illo, quod forum attigisse ostendimus. Calliopes autem templum videtur ad mediara portam fuisse, qua Parmenio ex monte defluebat. Non aliud autem fuisse opinor Museum , quod ab Antonino Pio conditum esse supra memoravimus, id enim cum Nympheo coniunctura erat, ac Nymphaeum fuisse ad Calliopes aedem, ex confusa quadam et obscura Malalae narratione divinari potest. Bibliotheca Antiochena, quae in Museo Antiochi Philopatoris fuerat, quid factura sit, non magis definiré licet, quam fortuna eius bibliothecae , cui Antiochus Magnus olim Euphorionem praeposuerat; aliam bibliothecam, in aede, quae Traiani olim fuit, dispositam combussisse traditur Jovianus princeps".

NB: the Xenon referred to here is a hospital


No comments: